Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 5.7
Not analysed yet
Personae vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus. LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur; a personando enim id vocabulum factum esse coniectat. Nam caput, inquit, et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam persona dicta est, o littera propter vocabuli formam productiore.