# Noctes Atticae 6.1.6

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 6, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/6.1.6

Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam Iovis atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
