# Noctes Atticae 6.1.7-11

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 6.1.7 to 6.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/6.1.7

Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda. Ex quibus est unum huiuscemodi: Assidebat oppugnabatque oppidum in Hispania, situ, moenibus, defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat atque ex eo loco id oppidum procul visebatur, Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet; et Scipio, manum ad ipsam oppidi quod obsidebatur arcem protendens, Perendie, inquit, sese sistant illo in loco. Atque ita factum; die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est eodemque eo die in arce eius oppidi ius dixit.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
