Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.10
Not analysed yet
Ut ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse. UT haec ususcapio dicitur copulato vocabulo, a littera in eo tractim pronuntiata, ita pignoriscapio iuncte et producte dicebatur. Verba Catonis sunt ex primo Epistolicarum Quaestionum: Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit. Per quod satis dilucet, hanc capionem posse dici, quasi hanc captionem, et in usu et in pignore.