Latin · ~3 min
Book 6, Chapter 11
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.11.6
Not analysed yet
Sed ex eo loco M. Tullii verba compluscula libuit ponere: At videte levitatem hominis! Cum hora diei decima fere ad Saxa Rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus, domum venit ore involuto. Ianitor rogat: Quis tu? A Marco tabellarius. Confestim ad eam cuius causa venerat deducitur eique epistulam tradit. Quam illa cum legeret flens— erat enim scripta amatorie, caput autem litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse— cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! —nihil enim magis proprie possum dicere; ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?