Latin · ~1 min
Book 6, Chapter 17
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.17.13
Not analysed yet
Qua vero ille grammaticus finitione usus est, ea videtur in verbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum significatu quo Caecilius usus est in Chrysio in his versibus:
quamquam ego mercéde huc conductús tua
Advénio, ne tibi me ésse ob eam rem obnóxium
Reáre; audibis mále, si maledicís mihi.