# Noctes Atticae 6.17.4

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 6, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/6.17.4

Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et Cetera, inquam, vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe obnoxius et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset obnoxius nescivit; versus enim est in Sticho illius ita. scriptus: nunc ego hercle perii pláne, non obnóxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria plane et obnoxie, quod a tua significatione longe abest.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
