Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 20
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.20.6
Not analysed yet
Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus: Minister vetuli puer Falerni, Inger mi calices amariores, Ut lex Postumiae iubet magistrae Ebria acina ebriosioris, cum dicere ebrio posset et, quod erat usitatius, acinum in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem, ebriam dixit propter insequentis a litterae concentum. Qui ebriosa autem Catullum dixisse putant aut ebrioso, nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.