Latin
6.3.11 to 6.3.13
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.11-13
Not analysed yet
Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere, maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem. Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγως, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei. In principiis autem, inquit, patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare.