Latin
Book 6, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.25
Not analysed yet
In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rodienses quod sentiebat et, parta sibi veritatis fide, ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel maxime aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile iis esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerunt.