Latin · ~3 min
6.3.44 to 6.3.46
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.44-46
Not analysed yet
sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur. Ac primum ea non incallide conquisivit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito. In quibus rebus quod prohibitum est fieri quidem per leges non licet; velle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est.