Latin · ~2 min
6.3.48 to 6.3.51
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.48-51
Not analysed yet
Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit. Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit: Rodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes quod mihi et liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos? Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque gravius neque munitius adversus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent.