Latin · ~2 min
6.3.53 to 6.3.55
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.53-55
Not analysed yet
Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque vividius potuisse dici non videntur. Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis, aptis inter sese et cohaerentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas. Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit. Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit vel probare.