Latin · ~2 min
7.11.a to 7.11.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.11.a-2
Not analysed yet
verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia. CUM inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque in maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas atque audis, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum. Verba haec sunt Metelli Adversus C. Manlium, tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus: