Latin
7.14.5 to 7.14.9
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.14.5-9
Not analysed yet
Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit. Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus. Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Προσήκει δὲ παντὶ τῷ ἐν τιμωρίᾳ ὄντι ὑπʼ ἄλλου ὀρθῶς τιμωρουμένῳ ἢ βελτίονι γίγνεσθαι καὶ ὀνίνασθαι, ἢ παραδείγματι ἄλλοις γίγνεσθαι, ἵνα ἄλλοι οἱ ὁρῶντες πάσχοντα φοβούμενοι βελτίους γίγνωνται. In hisce verbis facile intellegas τιμωρίαν Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promisce dici solet pro omni punitione. Anne autem quasi omnino parvam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei quam dicebat rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis, non in vita neque inter homines, sed post vitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo.