Latin · ~2 min
8.12 to 8.15
Aulus Gellius, Noctes Atticae 8.12-15
Not analysed yet
QUID significet in veterum libris scriptum plerique omnes; et quod ea verba accepta a Graecis videntur. Cupsones, quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum. LEPIDISSIMA altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae. QUIBUS modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii. Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.