Latin · ~3 min
9.13.17 to 9.13.20
Aulus Gellius, Noctes Atticae 9.13.17-20
Not analysed yet
Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo umerum dextrum eodem successu incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet. Ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati. Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia Manliana dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.