Latin · ~1 min
9.6.a to 9.6.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 9.6.a-2
Not analysed yet
Verbum quod est ab ago frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. An eo quod est ago et egi, verba sunt quae appellant grammatici frequentativa, actito et actitavi. Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.