Latin · ~1 min
Book 9, Chapter 9, lines 9.9.16-9.9.17
Aulus Gellius, Noctes Atticae 9.9.16-17
Not analysed yet
nescire enim sese, quid significaret aliud pertemptant; praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sït: Ῥεῖα δʼ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,
quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile et ex omnibus nosceretur.