Latin
Prooemium
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 1
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctis et Christo venerandis fratribus in monasterio, quod Deo miserante ac jubente regeChitdeberto fecimus, constitutis, Aurelianus episcopus. Quia Dco inspirante, qui nos prævenit ineffabili misericordia sua, visum nobis est, ut repudiatis sæculi voluptatibus ac temporalibus gaudiis contemptis simul vel spretis, eligeretis sanctissimæ vitae nitorem, et virginitatis ac castitatis gratiam complectentes, amorem Dei tota viscerum et cordis aviditate sectantes, configere timore Dominico carnes vestras; et dicere illud: Juravi et statui custodirc judicia jntitiæ tuæ (Psal. CVIIi). Et, mihi mundus crucifixus fst, el ego mundo (Gal. VI), disposuimus jubente Do. mino, atque operante in nobis velle ei perlicere, ut monasterium a vobis protecta animarum vestrarum construeremus, sicut et fecimus. Et ideo regulam vobis ac disciplinam instituimus quæ vos ad viam perfectionis rccic faceret gradiri, et ad regna coelorum feliciter pervenire.