Latin
1.64 to 1.87
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 1.64-87
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus dicbus quotidianis uto impleatur. Post matutinos ad primam duodecim psalmi dicantur; hymnus, Fugentis auctor ætheris; lectiones duæ, una de Veteri, alia de Novo Testamento et capitellum. Posthæc omnes lectioni varent usque ad horam tertiam: de reliquo vero dici spatio faciant opera sua secundum illud quod Dominus dixit: Pater meus usquemodo operatur, et ego operor (Joan. v). Et illud Aposloli: Operantes manibus nostris (II Thes. IV). Et, Qui non operatur non manducet (1 Thes. III). Quia scriptum est: Viæ otiosorum stratæ sunt spinis (Prov. xv). Et, servum inutilem projicite in tenebras exteriores (Matth. xxr). Quotidianis igitur diebus ad tertiam duodecim psalmos dicite, antiphonam, hymnum, lam surgit hora tertia; lectionem et capitellum, Fiat, Domine. Ad sextam sit ipse numerus psalmorum, antiphona, hymnus, Jam sexta sensim volvitur; lectio et capitellum. Ad nonam ipso ordine dicendum: hymnus vero, Ter hora trina volvitur. Ad lucernarium omni tempore et festis et quotidianis diebus, imprimis directaneus, postea antiphonae duae; tertia semper cum alleluia dicatur: bymnus una die, Deus qui certis legibus; alia die, Deus creator omnium, et capitellum. Ad duodecimam psalmos decem et octo, antiphonam et hymnum, lectionem et capitellum. Quando repausaturi estis, in schola in qua manetis completa dicatur: imprimis directaneus, psalmus nonagesimus dicatur, deinde capitella consuetudinaria.