Latin
13 to 17
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 13-17
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Nullus infantem de baptismo excipiat. XXI. Quibus claves de cellario, cannava, horreo, posticio, etoratorio tradendæ sunt. probatae sint person:e; et desuper altari vel Evangelio eas accipient: scientes se Deo redditurs rationem de ministerio sibi credito. XXII. In omni ministerio, sive in ordine psallendi, aut legendi, vel operandi, vic bus sibi succedant, absque sancto abbate; et nimis senibus, et perparvulis infantibue, aut certe ita infirmis, ut surgere omnino non possint, non compellantur facere. pro eo quod non prævalent. XXIII. Artificium vero discendum, aut quælibet opera facienda non pro suo libito clignant; sed in nrbiirio abbatis erit, quod utile prospexerit imperandum. XXIV. Per totum diem cum manibus operantur, meditatio sancta de corde non cesset, propter illud Apostoli: Psalmis, hymnis canticis spiritualibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Colos. III). XXV. Nullus præsumat quidquam suum dicere, aut suum proprium vindicare; sed secundum Actus apostolorum (Cap. IV), sint vobis omnia communia; sit vobis anima una et cor unum in Domino. XXVI. Vestimenta alio colore non induatis nisi laia, lactina, et nigra nativa. XXVII. Lectuaria sæcularia de coloribus facta in usu non habeatis. Pallæ holosericæ ad altaria de auro aut de gemmis ornatae a vobis nunquam comparentur. Si aliquis de fidelibus pro voto suo obtulerit, et abbati visum fuerit, aut nccessitas exegerit, vendendi faciant usum.