Latin
Regula
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 21
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVI. Nulli liceat loqui cum illo qui fuerit excommunicatus, præter illum quem ei sanctus abbas custodem dederit. XXXVII. Obedile præpositis vestris, et subjacete illis: ipsi enim pervigilant pro animabus vestris rationem reddentes Deo (Hebr. XIII). XXXVIII. Si quis pro qualibet culpa, aut transgressione regule increpatur, au! disciplinam accipit, arguenti respondere non præsumat: quia peccatum quod hic distringitur, in aeterna cxaminatione non punitur. Et sic debetis animæ curam excipere, quomndoaeger curam medici: tenentes illud sanctae Scripturae: Qui abjicil disciplinam infelix est (Prov. xv.) Et illud: Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXVII).