# Regula Ad Monachos 22

Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos, Regula. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aurelianus-arelatensis/regula-ad-monachos/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aurelianus-arelatensis/regula-ad-monachos/22

XXXIX. Lites nullas habeatis, obedientes præcepto Apostoli, ubi dicit: Servum Qomini non oportet litigare, sed mansuetum esse (11 Tim., II). XL. Superbis vero, inobedientibus, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum, donec corrigantur. XLI. Pro qualibet culpa si necesse fuerit flagelli accipere disciplinam, nunquam legitimus excedatur numerus, id est, triginta et novem. XLII. Et quamlibet justa disciplina teneatur, tamen secundum illud: Bonitatem et disciplinam (Psal. CXVIII), paternum affectum sanctus abbas circa omnes teneat, secundum Apostolum: tanquam si nutrix foveat parvulos suos (1 Thes., II). Et, omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri(acerem (1 Cor., IX).

---

Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1162/tmp1162/tmp1162.tmp1162.opp-lat1.xml.
