Latin
23 to 26
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 23-26
Unproofread scanNot analysed yet
XLIII. Sancto abbati non liceat aliquid de facultatibus monasterii donare aut vendere; nec aliquid contra Regula; instituta agere. Quod si facere tentaverit, sancto consilio et uno consensu fratrum ex nostro permisso non ei acquiescatis; et hoc fieri nulla ratione permittite; quia causam se ante Deum noverit esse dicturum. XLIV. Si quid vero superfuerit expensis aut usibus fratrum, in auro, aut in vestibus, vel cellario, sanctus abbas per manus provisoris, aut per quamlibet fidelem personam pauperibus, peregrinis, aut captivis faciat dispensari. XLV. Vestimenta etiam cum nova accipiunt, vetcra abbati refundant, incipientibus aut pauperibus eroganda. XLVI. Nullus honorem presbyterii aut diaconatus accipiat, præter abbatem si voluerit ordinari presbyterum, et unum diaconem, ct subdiaconem, quo ipse voluerit, et quando voluerit, ordinandi habeat potestatem. Si vero Deo propitio ita proficerctis, ut aliquis ex vobis ad episcopatum expetatur, ipse solus egrediatur. XLVII. Qui vero minoris ætatis sunt, aut vivis parentibus in monasterium ingrediuntur, chartas tunc facere compellantur, quando ætate probati fuerint, aut res parentum in potestate habuerint.