Latin
Regula
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIV. Et quia Deo propitio digna et sufficiens vo bis facultas collata est, quæ sufficere monasterio vestro possit, coram Deo et angelis ejus te, ancte frater abba, et te, venerabilis quicunque fueris praepositus, admoneo et contestor, u1 sanctæ congregationi, quae Deo inspirante et jubente secundum Instituta quae fecimus regulariter vivit, omnia quæ cis sunt necessaria in vestitu et victu cum sufficientia tribuatis. Quam rem si neglexeritis, et illi cœperint aliquid, necessitate compellente, murmurare aut indigere, causam vos ante tribunal Christi noveritis mecum esse dicturos.