# Regula Ad Virgines 2-2-5

Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Virgines, 2 to 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aurelianus-arelatensis/regula-ad-virgines/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aurelianus-arelatensis/regula-ad-virgines/2-2

II. Vestimenta vero religiosa non accipiat, nisi de omni facultate sua, sive grandi, sive parva; chartas donationis aut venditionis cui voluerit faciat, propter Domini mandata, ubi dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quæ habes (Matth. XIX); et, Si quis non reliquerit omnia quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). III. Nihil occulle accipiatis: sed si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento aut iri auro, vel aliud quodcunque dcderit aut transmiserit, in potestate sa abbatissæ, et si illi cui transmittitur necesse fuerit, tribuatur; sin vero illa nihil indiget, in commune re dactum cui cst necessarium tribuatur. IV. Epistolas præcepimus nec dandas nec accipicn. das sine scientia aut permisso abbatissæ. V. Nulla circa lectum suum quod manducare aut bibere possit, reponere præsumat; sed omnes in communi cellario recondant; et si inaequalitas exegerit, jubente seniore quod necesse fuerit, non ei negetur. VI. Nulli liceat cellam aut armariolum, aut aliquid hujusmodi quod peculiarius claudi possit, habere. VII. Non juretis, quia Dominus dixit: Nolite jurare (Matth. v). Et alia scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquilate, et non discedet de domo illius plaga (Eccles. XXIII).

---

Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Virgines, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1163/tmp1163/tmp1163.tmp1163.opp-lat1.xml.
