# de Caesaribus 21

Aurelius Victor, de Caesaribus, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aurelius-victor-2/de-caesaribus/21

21 1 Ceterum Antoninus in cognita munerum specie plebem Romanam adficiens, quod indumenta in talos demissa largiretur, Caracalla dictus, cum pari modo vesti Antoninianas nomen e suo daret. 2 Alamannos, gentem populosam ex equo mirifice pugnantem, prope Moenum amnem devicit. Patiens communis tranquillusque; pari fortuna et eodem matrimonio, quo pater. 3 Namque Iuliam novercam, cuius facinora supra memoravi, forma captus coniugem affectavit, cum illa factiosior aspectui adolescentis, praesentiae quasi ignara, semet dedisset intecto corpore, asserentique: "Vellem, si liceret, uti", petulantius multo (quippe quae pudorem velamento exuerat) respondisset: "Libet? plane licet". 4 Aegypti sacra per eum deportata Romam atque aucta urbs magno accessu viae novae et ad lavandum absoluta opera pulchri cultus. 5 Quibus confectis, cum Syriam circumgrederetur, apud Edessam anno potentiae sexto moritur. 6 Corporis reliqua luctu publico relata Romam atque inter Antoninos funerata sunt.

---

Aurelius Victor, de Caesaribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/victor.caes.html.
