# de Viris Illustribus 1.11-13

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, 1.11 to 1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aurelius-victor-2/de-viris-illustribus/1.11

8 1 Tarquinius Superbus cognomen moribus meruit. Occiso Servio Tullio regnum sceleste occupavit. 2 Tamen bello strenuus Latinos Sabinosque domuit; Suessam Pometiam Etruscis eripuit; Gabios per Sextum filium simulato transfugio in potestatem redegit et ferias Latinas primas instituit. Ludos in circo et cloacam maximam fecit, ubi totius populi viribus usus est, unde illae fossae Quiritium sunt dictae. 4 Cum Capitolium inciperet, caput hominis invenit, unde cognitum eam urbem caput gentium futuram. 5 Et cum in obsidione Ardeae filius eius Lucretiae stuprum intulisset, cum eo in exilium actus ad Porsennam, Etruriae regem, confugit, cuius ope regnum retinere tentavit. 6 Pulsus Cumas concessit, ubi per summam ignominiam reliquum vitae tempus exegit. 9 1 Tarquinius Collatinus, sorore Tarquinii Superbi genitus, in contubermo iuvenum regiorum Ardeae erat; ubi cum forte in liberiore convivio coniugem suam unusquisque laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendunt. 2 Inde Collatiam petunt. Lucretiam inter ancillas in lanificio offendunt: itaque ea pudicissima iudicatur. 3 Ad quam corrumpendam Tarquinius Sextus nocte Collatiam rediit et iure propinquitatis in domum Collatini venit et cubiculum Lucretiae irrupit, pudicitiam expugnavit. 4 Illa postero die advocatis patre et coniuge rem exposuit et se cultro, quem veste texerat, occidit. 5 Illi in exitium regum coniurarunt eorumque exilio necem Lucretiae vindicaverunt. 10 1 Iunius Brutus sorore Tarquinii Superbi genitus cum eandem fortunam timeret, in quam frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus. 2 Iuvenibus regiis Delphos euntibus deridiculi gratia comes adscitus baculo sambuceo aurum infusum deo donum tulit. 3 Ubi responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus matrem oscularetur, ipse terram osculatus est. 4 Deinde propter Lucretiae stuprum cum Tricipitino et Collatino in exitium regum coniuravit. 5 Quibus in exilium actis primus consul creatus filios suos, quod cum Aquiliis et Vitelliis ad recipiendos in urbem Tarquinios coniurarunt, virgis caesos securi percussit. 6 Deinde in proelio, quod adversus eos gerebat, singulari certamine cum Arunte filio Tarquinii congressus est, ubi ambo mutuis vulneribus ceciderunt. 7 Cuius corpus in foro positum a collega laudatum matronae anno luxerunt.

---

Aurelius Victor, de Viris Illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/victor.ill.html.
