# de Viris Illustribus 1.18-20

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, 1.18 to 1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aurelius-victor-2/de-viris-illustribus/1.18

15 1 Lucius Valerius, Volesi filius, primo de Veientibus, iterum de Sabinis, tertio de utrisque gentibus triumphavit. 2 Hic, quia in locum Tricipitini collegae consulem non subrogaverat et domum in Velia tutissimo loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. 3 Quo cognito apud populum questus est, quod de se tale aliquid timuissent, et immisit, qui domum suam diruerent. 4 Secures etiam fascibus dempsit eosque in populi contione submisit. 5 Legem de provocatione a magistratibus ad populum tulit. 6 Hinc Publicola dictus. Cum diem obisset, publice sepultus et annuo matronarum luctu honoratus est. 16 1 Tarquiuius eiectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugit; qui cum Latio concitato Romanos graviter urgeret, A. Postumius dictator dictus apud Regilli lacum cum hostibus conflixit. 2 Ubi cum victoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi iussit, ut irrevocabili impetu ferrentur, ubi et aciem Latinorum fuderunt et castra ceperunt. 3 Sed inter eos duo iuvenes candidis equis insigni virtute apparuerunt, quos dictator quaesitos, ut dignis muneribus honoraret, non reperit: Castorem et Pollucem ratus communi titulo dedicavit. 17 1 Lucius Quinctius Cincinnatus filium Caesonem petulantissimum abdicavit, qui et a censoribus notatus ad Volacos et Sabinos confugit, qui duce Cloelio Graccho bellum adversus Romanos gerebant et Q. Minucium consulem in Algido monte cum exercitu ob sidebaut. Quinctius dictator dictus, ad quem missi legati nudum eum arantem trans Tiberim offenderunt; qui insignibus sumptis consulem obsidio liberavit. 2 Quare a Minucio et eius exercitu corona aurea [et] obsidionali donatus eat. 3 Vicit hostes, ducem eorum in deditionem accepit et triumphi die ante currum egit. 4 Sextodecimo die dictaturam, quam acceperat, deposuit et ad agricultum reversus est. 5 Iterum post viginti annos dictator dictus Spurium Maelium regnum affectautem a Servilio Ahala magistro equitum occidi iussit; domum eius solo aequavit: unde locus [ille] Aequimelium dicitur.

---

Aurelius Victor, de Viris Illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/victor.ill.html.
