Latin
1.31 to 1.34
Aurelius Victor, de Viris Illustribus 1.31-34
Not analysed yet
28 1 Titus Manlius Torquatus ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatus, cum audisset ei diem dictam a Pomponio tribunoplebis, nocte urbem petiit. 2 Secretum colloquium a tribuno impetravit et gladio stricto omittere eum accusationem terrore multo compulit. 3 Sulpicio dictatore tribunus militum Gallum provocatorem occidit. Torquem ei detractum cervici suae indidit. 4 Consul bello Latino filium suum, quod contra imperium pugnasset, securi percussit. Latinos apud Veserim fluvium Decii collegae devotione superavit. 5 Consulatum recusavit, quod diceret neque se populi vitia neque illum severitatem suam posse sufferre. 29 1 Reliquias Senonum Camillus persequebatur. Adversum ingentem Gallum provocatorem solus Valerius tribunus militum omnibus territis processit. 2 Corvus ab ortu solis galeae eius insedit et inter pugnandum ora oculosque Galli everberavit. Hoste victo Valerius Corvinus dictus. 3 Hinc cum ingens multitudo aere alieno oppressa Capuam occupare tentasset et ducem sibi Quinctium necessitate compulsum fecisset, sublato aere alieno seditionem compressit. 30 1 Titus Veturius et Spurius Postumius consules bellum adversum Samnitas gerentes a Pontio Telesino duce hostium in insidias inducti sunt. 2 Nam ille simulatos transfugas misit, qui Romanis dicerent Luceriam Apulam a Samnitibus obsideri, quo duo itinera ducebant, aliud longius et tutius, aliud brevius et periculosius. 3 Festinatio brevius eligit; itaque cum insidias statuisset (qui locus Furculae Caudinae vocatur), Pontius accitum patrem Herennium rogavit, quid fieri placeret. 4 Ille ait aut omnes occidendos, ut vires frangerentur, aut omnes dimittendos, ut beneficie obligarentur. Utroque improbato consilio omnes sub iugum misit icto foedere, quod a Romanis postea improbatum est. Postumius Samnitibus deditus nec receptus est. 31 1 Lucius Papirius, a velocitate Cursor, cum consulem se adversis ominibus adversum Samnites progressum esse sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus edixit Fabio Rullo, quem exercitui praeponebat, ne manum cum hoste consereret. 2 Sed ille opportunitate ductus pugnavit. Reversus Papirius securi eum ferire voluit; ille in urbem confugit nec supplicem tribuni tuebantur. 3 Deinde pater lacrimis, populus precibus veniam impetrarunt. 4 Papirius de Samnitibus triumphavit. Idem cum Praenestinum praetorem gravissime increpuisset: Expedi, inquit, lictor, secures. Et cim eum metu mortis attonitum vidisset, incommodam ambulantibus radicem excidi iussit.