Latin
1.55 to 1.59
Aurelius Victor, de Viris Illustribus 1.55-59
Not analysed yet
50 1 Livius Salinator primo consul de Illyriis triumphavit, deinde ex invidia peculatus reus ab omnibus tribubus excepta Metia condemnatus. 2 Iterum cum Claudio Nerone inimico suo consul, ne respublica discordia male administraretur, amicitiam cum eo iunxit et de Hasdrubale triumphavit. 3 Censor cum eodem collega omnes tribus excepta Metia aerarias fecit, stipendio privavit eo crimine, quod aut prius se iniuste condemnassent aut postea tantos honores non recte tribuissent. 51 1 Quintus Flaminius, Flaminii, qui apud Trasumenum periit, filius, consul Macedoniam sortitus, ducibus Charopae principis pastoribus provinciam ingressus regem Philippum proelio fudit, castris exuit. 2 Filium eius Demetrium obsidem accepit, quem pecunia mulctatum in regnum restituit. 3 A Nabide quoque Lacedaemonio filium obsidem accepit. 4 Ludos Iunonis Samiae per praeconem pronuntiavit. 5 Legatus etiam ad Prusiam, ut Hannibalem repeteret, missus. 52 1 Quintus Fulvius Nobilior consul Vettonas Oretanosque superavit, unde ovans urbem introiit. 2 Consul Aetolos, qui bello Macedonico Romanis affuerant, post ad Antiochum defecerant, proeliis frequentibus victos et in Ambraciam oppidum coactos in deditionem accepit, tamen signis tabulisque pictis spoliavit; de quibus triumphavit. 3 Quam victoriam per se magnificam Ennius amicus eius insigni laude celebravit. 53 1 Scipio Asiaticus, frater Africani, infirme corpore, tamen in Africa virtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluvia hebetati fuissent, vicit et regni parte privavit: hinc Asiaticus dictus. 2 Post reus pecuniae interceptae, ne in carcerem duceretur Gracchus pater tribunus plebis, inimicus eius, intercessit. M. Cato censor equum et ignominiae causa ademit. 54 1 Antiochus, rex Syriae, nimia opum fiducia bellum Romanis intulit, specie Lysimachiae repetundae, quam a maioribus suis in Thracia conditam Romani possidebant, statimque Graeciam insulasque eius occupavit. In Euboea luxuria elanguit. 2 Adventu M. Acilii Glabrionis excitatus Thermopylas occupavit, unde industria Marci Catonis eiectus in Asiam refugit. 3 Navali proelio, cui Hannibalem praefecerat, a L. Aemilio Regillo superatus filium Scipionis Africani, quem inter navigandum ceperat, patri remisit, qui ei quasi pro reddenda gratia suasit, ut amicitiam Romanam peteret. 4 Antiochus spreto consilio apud Sipylum montem cum L. Scipione conflixit. Victus et ultra Taurum montem relegatus a sodalibus, quos temulentus in convivio pulsarat, occisus est.