Latin
1.68 to 1.70
Aurelius Victor, de Viris Illustribus 1.68-70
Not analysed yet
63 1 Quintus Metellus Pius, Numidici filius, Pius, quia patrem lacrimis et precibus assidue revocavit, praetor bello sociali Q. Popedium Marsorum ducem interfecit. 2 Consul in Hispania Herculeios fratres oppressit, Sertorium Hispania expulit. 3 Adolescens in petitione praeturae et pontificatus consularibus viris praelatus est. 64 1 Tiberius Gracchus, Africani ex filia nepos, quaestor Mancino in Hispania foedus eius flagitiosum probavit. 2 Periculum deditionis eloquentiae gratia effugit. 3 Tribunus plebis legem tulit, ne quis plus mille agri iugera haberet. 4 Octavio collegae intercedenti novo exemplo magistratum abrogavit. 5 Dein tulit, ut de ea pecunia, quae ex Attali hereditate erat, ageretur et populo divideretur. 6 Deinde cum prorogare sibi potestatem vellet, adversis auspiciis in publicum processit statimque Capitolium petiit manum ad caput referens, quo salutem suam populo commendabat. 7 Hoc nobilitas ita accepit, quasi diadema posceretur; segniterque cessante Mucio consule Scipio Nasica sequi se iussit, qui salvam rempublicam vellent, Gracchum in Capitolium persecutus oppressit. 8 Cuius corpus Lucretii aedilis manu in Tiberim missum; unde ille Vispillo dictus. 9 Nasica ut invidiae subtraheretur, per speciem legationis in Asiam ablegatus est. 65 1 Gaius Gracchus pestilentem Sardiniam quaestor sortitus non veniente successore sua sponte discessit. 2 Asculanae et Fregellanae defectionis invidiam sustinuit. 3 Tribunus plebis agrarias et frumentarias leges tulit, colonos etiam Capuam et Tarentum mittendos censuit. 4 Triumviros agris dividendis se et Fulvium Flaccum et C. Crassum constituit. 5 Minucio Rufo tribuno plebis legibus suis obrogante in Capitolium venit; ubi cum Antyllius praeco Opimii consulis in turba fuisset occisus, in forum descendit et imprudens contionem a tribune plebis avocavit; qua re arcessitus cum in senatum non venisset, armata familia Aventinum occupavit; ubi ab Opimio victus, dum a templo Lunae desilit, talum intorsit et Pomponio amico apud portam Trigeminam, P. Laetorio in ponte sublicio persequentibus resistente in lucum Furinae pervenit. 6 Ibi vel sua vel servi Euphori manu interfectus; caput a Septimuleio amico Gracchi ad Opimium relatum auro expensum fertur, propter avaritiam infuso plumbo gravius effectum.