Latin
1.88 to 1.91
Aurelius Victor, de Viris Illustribus 1.88-91
Not analysed yet
82 1 Marcus Brutus, avunculi Catonis imitator, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. 2 Cytheridem mimam cum Antonio et Gallo arnavit. 3 Quaestor <Caesari> in Galliam proficisci noluit, quod is bonis omnibus displicebat. 4 Cum Appio socero in Cilicia fuit, et cum ille repetundarum accusaretur, ipse ne verbo quidem infamatus est. 5 Civili bello a Catone ex Cilicia retractus Pompeium secutus est, quo victo veniam a Caesare accepit et proconsul Galliam rexit; tamen cum aliis coniuratis in curia Caesarem occidit. 6 Et ob invidiam veteranorum in Macedoniam missus, ab Augusto in campis Philippiis victus Stratoni cervicem praebuit. 83 1 Gaius Cassius Longinus quaestor Crassi in Syria fuit, post cuius caedem collectis reliquiis in Syriam rediit. 2 Osacem, praefectum regium, apud Orontem fluvium superavit. 3 Dein eo quod coemptis Syriacis mercibus foedissime negotiaretur, Caryota cognominatus est. 4 Tribunus plebis Caesarem oppugnavit. 5 Bello civili Pompeium secutus classi praefuit. 6 A Caesare veniam accepit; tamen adversus eum coniurationis auctor cum Bruto fuit et in caede dubitanti cuidam: Vel per me, inquit, feri; magnoque exercitu comparato in Macedonia Bruto coniunctus in campis Philippiis ab Antonio victus, cum eandem fortunam Bruti putaret, qui Caesarem vicerat, Pindaro liberto iugulum praebuit. Cuius morte audita Antonius exclamasse dicitur: Vici. 84 1 Sextus Pompeius, in Hispania apud Mundam victus, amisso fratre, reliquiis exercitus collectis Siciliam petiit, ubi ruptis ergastulis mare obsedit. 2 Interceptis commeatibus Italiam vexavit; et cum mari feliciter uteretur, Neptuni se filium professus est eumque bobus auratis et equo placavit. 3 Pace facta epulatus in navi cum Antonio et Caesare non invenuste ait: Hae sunt meae carinae; quia Romae in Carinis domum eius Antonius tenebat. 4 Rupto per eundem Antonium foedere Sextus ab Augusto per Agrippam navali proelio victus in Asiam fugit, ubi ab Antonianis militibus occisus est. 85 1 Marcus Antonius, in omnibus expeditionibus Iulio Caesari comes, Lupercalibus diadema ei imponere tentavit, mortuo divinos honores decrevit. 2 Augustum perfidiose tractavit, a quo apud Mutinam victus, Perusii fame domitus in Galliam fugit. Ibi Lepidum sibi collegam adiunxit; Brutum exercitu eius corrupto occidit; reparatis viribus in Italiam regressus cum Caesare in gratiam rediit. 3 Triumvir factus proscriptionem a Lucio Caesare avunculo suo coepit. 4 In Syriam missus bellum Parthis intulit, a quibus victus vix tertiam partem de quindecim legionibus in Aegyptum perduxit; ibi Cleopatrae amore devinctus in Actiaco litore ab Augusto victus est. 5 In Alexandriam regressus, cum habitu regio in solio regali sedisset, necem sibi ipse conscivit.