Latin · ~2 min
15
Aurelius Victor, de Caesaribus 15
Not analysed yet
15 1 Atque Aurelio Antonino cognomentum Pii. Hunc fere nulla vitiorum labes commaculavit. 2 Vir veterrimae familiae, e Lanuvino municipio, senator urbis; 3 adeo aequalis probisque moribus, uti plane docuerit neque iugi pace ac longo otio absoluta ingenia corrumpi, eoque demum fortunatas urbes fore, si regna sapientiae sint. 4 Denique annis, quibus publica egit, viginti idem mansit, celebrato magnifice urbis nongentesimo. 5 Nisi forte triumphorum expertem socordiae videtur; quod longe secus est, cum maius haud dubie sit neque quemquam turbare ausum composita neque ipsum ostentandi sui bellum fecisse quietis gentibus. 6 Quin etiam maribus frustratus filiae viro reipublicae consultavit.