Latin · ~2 min
36
Aurelius Victor, de Caesaribus 36
Not analysed yet
36 1 Igitur tandem senatus mense circiter post Aureliani interitum sexto Tacitum e consularibus, mitem sane visum imperatorem creat, cunctis fere laetioribus, quod militari ferocia legendi ius principis proceres recepissent. 2 Quae tamen laetitia brevis neque exitu tolerabili fuit. Namque Tacito confestim a ducentesima regni luce Tyanae mortuo, cum tamen prius auctores Aureliani necis maximeque Mucaporem ducem, quod ipsius ictu occiderat, excruciavisset, Florianus, eiusdem frater, nullo senatus seu militum consulto imperium invaserat.