# de Viris Illustribus 1.21-23

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, 1.21 to 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aurelius-victor/de-viris-illustribus/1.21

18 1 Menenius Agrippa cognomento Lanatus dux electus adversus Sabinos de his triumphavit. 2 Et cum populus a patribus secessisset, quod tributum et militiam toleraret, nec revocari posset, Agrippa apud eum: Olim, inquit, humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt et suum illi ministerium negaverunt. 3 Cum eo pacto et ipsi deficerent, intellexerunt ventrem acceptas cibos per omnia membra disserere et cum eo in gratiam redierunt. 4 Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt, concordia valent. 5 Hac fabula populus regressus est. 6 Creavit tamen tribunos plebis, qui libertatem suam adversum nobilitatis superbiam defenderent. 7 Menenius autem tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret. 19 1 Gnaeus Marcius, captis Coriolis urbe Volscorum Coriolanus dictus, ob egregia militiae facinora a Postumio optionem munerum accipiens equum tantum et hospitem sumpsit, virtutis et pietatis exemplum. 2 Hic consul gravi annona advectum e Sicilia frumentum magno pretio populo dandum curavit, ut hac iniuria plebs agros, non seditiones coleret. 3 Ergo a tribuno plebis Decio die dicta ad Volscos concessit eosque duce Tito Tatio adversus Romanos concitavit et ad quartum ab urbe lapidem castra posuit. 4 Cumque nullis civium legationibus flecteretur, a Veturia matre et Volumnia uxore matronarum numero comitatis motus omisso bello ut proditor occisns. 5 Ibi templum Fortunae muliebri constitutum eat. 20 1 Fabius Ambustus ex duabus filiabus alteram Licinio Stoloni plebeio, alteram Aulo Sulpicio patricio coniugem dedit. Quarum plebeia cum sororem salutaret, cuius vir tribunus militaris consulari potestate erat, fasces lictorios foribus appositos indecenter expavit. A sorore irrisa marito questa est; qui adiuvante socero, ut primum tribunatum plebis aggressus est, legem tulit, ut alter consul ex plebe crearetur. Lex resistente Appio Claudio tamen lata; 2 et primus Licinias Stolo consul factus. 3 Idem lege cavit, ne cui plus quingenta iugera agri habere liceret. 4 Et ipse cum iugera quingenta haberet, altera emancipati filii nomine possideret, in iudicium vocatus et primus omnium sua lege punitus est.

---

Aurelius Victor, de Viris Illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/victor.ill.html.
