# de Viris Illustribus 1.73-77

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, 1.73 to 1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aurelius-victor/de-viris-illustribus/1.73

68 1 Gaius Marius filius viginti septem annorum consulatum invasit, quem honorem tam immaturum mater flevit. 2 Hic patri saevitia similis curiam armatus obsedit, inimicos trucidavit, quorum corpora in Tiberim praecipitavit. 3 In apparatu belli, quod contra Syllam parabatur, apud Sacriportum vigiliis et labore defessus sub divo requievit et absens victus fugae, non pugnae interfuit. 4 Praeneste confugit, ubi per Lucretium Afellam obsessus temptata per cuniculum fuga, cum omnia saepta intelligeret, iugulandum se Pontio Telesino praebuit. 69 1 Lucius Cornelius Cinna flagitiosissimus rempublicam summa crudelitate vastavit. 2 Primo consulatu legem de exulibus revocandis ferens ab Octavio collega prohibitus et honore privatus urbe profugit vocatisque ad pilleum servis adversarios vicit, Octavium interfecit, Ianiculum occupavit. 3 Iterum et tertio consulem se ipse fecit. 4 Quarto consulatu cum bellum contra Syllam pararet, Anconae ob nimiam crudelitatem ab exercitu lapidibus occisus est. 70 1 Flavius Fimbria saevissimus, quippe Cinnae satelles, Valerio Flacco consuli legatus in Asiam profectus, per simultatem dimissus corrupto exercitu ducem interficiendum curavit. 2 Ipse correptis imperii insignibus provinciam ingressus Mithridatem Pergamo expulit. 3 Ilium, ubi tardius portae patuerant, incendi iussit; ubi Minervae templum inviolatum stetit, quod divina maiestate servatum nemo dubitavit. 4 Ibidem Fimbria militiae principes securi percussit; mox a Sylla Pergami obsessus corrupto exercitu desertas semet occidit. 71 1 Viriathus genere Lusitanus, ob paupertatem primo mercennarius, deinde alacritate venator, audacia latro, ad postremum dux, bellum adversum Romanos sumpsit eorumque imperatorem Claudium Unimanum, dein C. Nigidium oppressit. 2 Pacem a Popilio maluit integer petere quam victus et cum alia dedisset et arma retinerentur, bellum renovavit. 3 Caepio cum vincere aliter non posset, duos satellites pecunia corrupit, qui Viriathum vino depositum peremerunt. 4 Quae victoria, quia empta erat, a senatu non probata. 72 1 Marcus Aemilius Scaurus nobilis, pauper: nam pater eius quamvis patricius ob paupertatem carbonarium negotium exercuit. 2 Ipse primo dubitavit, honores peteret an argentariam faceret; sed eloquentiae consultus ex ea gloriam peperit. 3 Primo in Hispania corniculum meruit sub Oreste in Sardinia stipendia fecit. 4 Aedilis iuri reddendo magis quam muneri edendo studuit. Praetor adversus Iugurtham, tamen eius pecunia victus. 5 Consul legem de sumptibus et libertinorum suffragiis tulit. 6 P. Decium praetorem transeunte ipso sedentem iussit assurgere eique vestem scidit, sellam concidit; ne quis ad eum in ius iret edixit. 7 Consul Liguras Tauriscos domuit atque de his triumphavit. 8 Censor viam Aemiliam stravit, pontem Mulvium fecit. 9 Tantumque auctoritate potuit, ut Opimium contra Gracchum, Marium contra Glauciam et Saturninum privato consilio armaret. 10 Idem filium suum, quia praesidium deseruerat, in conspectum suum vetuit accedere; ille ob hoc dedecus mortem sibi conscivit. 11 Scaurus senex cum a Vario tribune plebis argueretur, quasi socios et Latium ad arma coegisset, apud populum ait: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum ait socios ad arma coegisse, Scaurus negat: utri potius credendum putatis?

---

Aurelius Victor, de Viris Illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/victor.ill.html.
