Latin · ~4 min
2
Ausonius, Commemoratio Professorum Burdigalensium 2
Not analysed yet
NEC me nepotes impii silentii
reum ciebunt, Alcime,
minusque dignum, non et oblitum ferent
tuae ministrum memoriae,
opponit unum quem viris prioribus
aetas recentis temporis,
palmae forensis et camenarum decus,
exemplar unum in litteris,
quas aut Athenis docta coluit Graecia,
aut Roma per Latium colit.
moresne fabor et tenorem regulae
ad usque vitae terminum?
quod laude clarus, quod operatus litteris
omnem refugisti ambitum?
te nemo gravior vel fuit comis magis
aut liberalis indigis,
danda salute, si forum res posceret;
studio docendi, si scholam.
vivent per omnem posterorum memoriam,
quos tu sacrae famae dabas
et Iulianum tu magis famae dabis
quam sceptra, quae tenuit brevi.
Sallustio plus conferent libri tui,
quam consulatus addidit,
morum tuorum, decoris et facundiae
formam dedisti filiis.
Ignosce nostri laesus obsequio stili:
amoris hoc crimen tui est,
quod digna nequiens promere officium colo,
iniuriose sedulus.
quiesce placidus et caduci corporis
damnum repende gloria.