Latin · ~6 min
Lines 3.49-3.85
Ausonius, Ephemeris 3.49-85
Not analysed yet
Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga:
si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
si scelere abstineo errori obnoxius et si
opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
confessam dignare animam, si membra caduca
execror et tacitum si paenitet altaque sensus
formido excruciat tormentaque sera gehennae
anticipat patiturque suos mens saucia manes.
Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
nil metuam cupiamque nihil: satis hoc rear esse,
quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
nolim facta mihi. nec vero crimine laedar
nec maculer dubio: paulum distare videtur
suspectus vereque reus. male posse facultas
nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis
et semper genitor sine vulnere nominis huius,
non animo doleam, non corpore: cuncta suetis
fungantur membra officiis: nec saucius ullis
partibus amissum quidquam desideret usus.
pace fruar, securus agam, miracula terrae
nulla putem, suprema dii cum venerit hora,
nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.
purus ab occultis cum te indulgente videbor,
omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas
iudicium sperare tuum; quod dum sua differt
tempora cunctaturque dies, procul exige saevum
insidiatorem blandis erroribus anguem.
Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
nate, aput aeternum placabilis adsere patrem,
salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,
filius, ex vero verus, de lumine lumen,
aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
consona quem celebrant modulati carmina David:
et responsuris ferit aera vocibus amen.