# Epicedion in Patrem 4.31-64

Ausonius, Epicedion in Patrem, Lines 4.31-4.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/epicedion-in-patrem/4.31

vitati coetus eiuratique tumultus
et semper fictae principum amicitiae,
deliquisse nihil numquam laudem esse putavi
atque bonos mores legibus antetuli.
irasci promptus properavi condere motum
atque mihi poenas pro levitate dedi.
coniugium per lustra novem sine crimine concors
unum habui: gnatos quattuor edidimus.
prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, .
pubertate rudi non rudis interiit.
maximus ad summum columen pervenit honorum,
praefectus Gallis et Libyae et Latio,
tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus,
in genitore suo mente animoque puer.
huius ego et natum et generum pro consule vidi;
consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.
matronale decus possedit filia, cuius
egregia et nuptae laus erat et viduae,
quae nati generique et progeneri simul omnium
multiplici inlustres vidit honore domos.
ipse nec adfectans nec detrectator honorum
praefectus magni nuncupor Illyrici,
haec me fortunae larga indulgentia suasit
numine adorato vitae obitum petere,
ne fortunatae spatium inviolabile vitae
fatali morsu stringeret ulla dies.
optinui auditaeque preces: spem, vota, timorem
sopitus placido fine relinquo aliis,
inter maerentes, sed non ego maestus, amicos
dispositis iacui funeris arbitriis.
nonaginta annos baculo sine, corpore toto
exegi, cunctis integer officiis,
haec quicumque leges, non aspernabere fari:
talis vita tibi, qualia vota mihi.

---

Ausonius, Epicedion in Patrem, ed. Hugh G. Evelyn-White. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0045/stoa009/stoa0045.stoa009.perseus-lat2.xml.
