# Epigrammaton Liber 76

Ausonius, Epigrammaton Liber, Poem 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/epigrammaton-liber/76

VALLEBANAE (nova res et vix credenda poctis.
sed quae de vera promitur historia)
femineam in speciem convertit masculus ales
pavaque de pavo constitit ante oculos,
cuncti admirantur monstrum: sed mollior agna
talia virginea voce puella refert:1
“Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebeti?
an vos Nasonis carmina non legitis?
Caenida convertit proles Saturnia Consus
ambiguoque fuit corpore Tiresias.
vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum
vidit nubentem Plinius Androgynum.
nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
unus epheborum virgo repente fuit.
nolo tamen veteris documenta arcessere famae.
ecce ego sum factus femina de puero.”

---

Ausonius, Epigrammaton Liber, ed. Hugh G. Evelyn-White. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0045/stoa010/stoa0045.stoa010.perseus-lat2.xml.
