Latin · ~7 min
Lines 12.pr1-12.34
Ausonius, Epistulae 12.pr1-34
Not analysed yet
oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse, apologos Titiani et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi. gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conteratur.
Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos. studio in te observantiae meae impudentissimo. paucos quidem, ut ego loquax iudico; verum tu, cum legens, etiam nimium multos putabis, adiuro benevolentiam tuam, verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione duxisse, nam quis hos diu cogitaret? quod sane ipsi per se probabunt, fors fuat, ut si milli vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus expoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules, eumque ego imitatus sim vesaniam Choerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri.
Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores. qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt, vale et me dilige.
Perge, o libelle, Sirmium
et dic ero meo ac tuo
have atque salve plurimum.
quis iste sit nobis erus,
nescis, libelle? an, cum scias.
libenter audis, quod iuvat?
possem absolute dicere,
sed dulcius circumloquar
diuque fando perfruar.
hunc dico, qui lingua potens
minorem Atridam praeterit
orando pauca et musica:
qui grandines Ulixei
et mel fluentem Nestora
concinnat ore Tulli;
qui solus exceptis tribus
eris erorum primus est
praetorioque maximus.
dico hune senati praesulem,
praefectum eundem et consulem
(nam consul aeternum cluet
collega Augusti consulis),
columen eurulis Romulae
primum in secundis fascibus;
nam primus e cunctis erit
consul, secundus principi.
Generi hic superstes aureo
satorque prolis aureae
convincit Ascraeum senem,
non esse saeelum ferreum,
qui vincit aevi iniuriam
stirpis novator Aoniae
paribusque comit infulis
Aniciorum stemmata.