Latin · ~5 min
Lines 25.14-25.46
Ausonius, Epistulae 25.14-46
Not analysed yet
Fer hanc salutem praepes et volucripes
Paulini ad usque moenia, Hebromagum loquor,
et protinus, iam si resumptis viribus
alacri refecti corporis motu viget,
salvere iussum mox reposce mutuum,
nihil moreris iamque, dum loquor, redi,
imitatus illum stirpis auctorem tuae,
triplici furentem qui Chimaeram incendio
supervolavit tutus igne proximo,
dic te valere, dic: “salvere te iubet
amicus et vicinus et fautor tuus,
honoris auctor, altor ingenii tui.”
dic et magister, dic parens, dic omnia
blanda atque sancta caritatis nomina,
haveque dicto dic vale, actutum et redi.
Quod si rogabit, quid super scriptis novis
maturus aevi nec rudis diiudicem:
nescire dices, sed paratum iam fore
heroicorum versuum plenum, essedum.
cui subiugabo de molarum ambagibus,
qui machinali saxa volvunt pondere,
tripedes caballos terga ruptos verbere,
his ut vehantur tres sodales nuntii,
fors et rogabit, quos sodales dixeris
simul venire? dic: “Trinodem dactylum
vidi paratum crucianti canthcrio:
spondeus illi lentipes ibat comes,
paribus moratur qui locis cursum meum,
mihique similis, semper adversus tamen,
nec par, nec impar, qui trochacus dicitur.”
Haec fare cursim nec moratus pervola,
a liquid reportans interim munusculi
de largitate musici promptarii.