Latin · ~7 min
Lines 1.1-1.45
Ausonius, Griphus Ternarii Numeri 1.1-45
Not analysed yet
Ter bibe vel totiens ternos: sic mystica lex est,
vel tria potanti vel ter tria multiplicanti,
inparibus novies ternis contexere coebum .
Iuris idem tribus est, quod ter tribus: omnia in istis;
forma hominis coepti plenique exactio partus
quique novem novies fati tenet ultima finis,
tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae,
Vesta, Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.
inde trisulca Iovis sunt fulmina, Cerberus inde,
inde tridens triplexque Helenae cum fratribus ovum.
ter nova Nestoreos implevit purpura fusos
et totiens trino cornix vivacior. aevo.
quam novies terni glomerantem saecula tractus
vincunt aeripedes ter temo Nestore cervi,
tris quorum aetates superat Phoebeius oscen,
quem novies senior Gangeticus anteit ales,
ales cinnameo radiatus tempora nido.
Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae;
tris Charites, tria Fata, triplex vox, trina elementa,
tris in Trinacria Siredones; omnia terna:
tris volucres, tris semideae, tris semipuellae,
ter tribus ad palmam iussae certare camenis,
ore manu flatu buxo fide voce canentes,
tris sophiae partes, tria Punica bella, trimenstres
annorum caelique vices noctisque per umbram
tergemini vigiles, ter clara instantis Eoi
signa canit serus deprenso Marte satelles.
et qui conceptus triplicatae vespere noctis
iussa quater ternis adfixit opima tropaeis.
Et lyrici vates numero sunt Mnemosynarum,
tris solas quondam tenuit quas dextera Phoebi:
set Citheron totiens ternas ex aere sacravit
relligione patrum, qui sex sprevisse timebant,
trina Tarentino celebrata trinoctia ludo,
qualia bis genito Thebis trieterica Baccho.
tris primas Thraecum pugnas tribus ordine bellis
Iuniadae patrio inferias misere sepulcro,
illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens,
qui bipes et quadrupes foret et tripes, omnia solus,
terruit Aoniam volucris, leo, virgo triformis
sphinx, volucris pennis, pedibus fera, fronte puella.
Trina in Tarpeio fulgent consortia templo,
humana efficiunt habitacula tergenus artes:
parietibus qui saxa locat, qui culmine tigna,
et qui supremo comit tectoria cultu.