# Ludus Septem Sapientum 1

Ausonius, Ludus Septem Sapientum, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/ludus-septem-sapientum/1

ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,
adtento, Drepani, perlege iudicio,
aequanimus fiam te iudice, sive legenda,
sive tegenda putes carmina, quae dedimus,
nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:
proxima defensi cura pudoris erit.
possum ego censuram lectoris ferre severi
et possum modica laude placere mihi:
novit equus plausae sonitum cervicis amare,
novit et intrepidus verbera lenta pati.
Maeonio qualem cultum quaesivit Homero
censor Aristarchus normaque Zenodoti!
pone obelos igitur primorum stigmata vatum:
palmas, non culpas esse putabo meas;
et correcta magis quam condemnata vocabo,
adponet docti quae mihi lima viri.
interea arbitrii subiturus pondera tanti
optabo, ut placeam; si minus, ut lateam.

---

Ausonius, Ludus Septem Sapientum, ed. Hugh G. Evelyn-White. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0045/stoa018/stoa0045.stoa018.perseus-lat2.xml.
