Latin
9
Ausonius, Ludus Septem Sapientum 9
Not analysed yet
MYTILENA ego ortus Pittacus sum Lesbius,
γίνωσκε καιρὸν qui docui sententiam.
set iste καιρόσ, tempus ut noris, monet
et esse καιρόν, tempestivum quod vocant.
Romana sic et est vox: veni in tempore. 2
vester quoque iste comicus Terentius
rerum omnium esse primum tempus autumat,
ad Antiphilam quom venerat servus Dromo 3
nullo inpeditam, temporis servans vicem.
reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
spectata cui non fuerit opportunitas.
Tempus monet, ne sim molestus, plaudite.