Latin · ~7 min
Lines pr.48-pr.96
Ausonius, Mosella pr.48-96
Not analysed yet
i nunc, et Phrygiis sola levia consere crustis
tendens marmoreum laqueata per atria campum,
ast ego despectis, quae census opesque dederunt,
naturae mirabor opus, non dira nepotum
laetaque iacturis ubi luxuriatur egestas,
hic solidae sternunt umentia litora harenae,
nec retinent memores vestigia pressa figuras.
Spectans vitreo per levia terga profundo,
secreti nihil amnis habens: utque almus aperto
panditur intuitu 1 liquidis obtutibus aer
nec placidi prohibent oculos per inania venti,
sic demersa procul durante per intima visu
cernimus, arcanique patet penetrale profundi,
cum vada lene meant liquidarum et lapsus aquarum
prodit caerulea dispersas luce figuras:
quod sulcata levi crispatur harena meatu,
inclinata tremunt viridi quod gramina fundo:
usque sub ingenuis agitatae fontibus herbae
vibrantes patiuntur aquas lucetque latetque
calculus et viridem distinguit glarea muscum,
tota Caledoniis talis patet ora Britannis,
cum virides algas et rubra corallia nudat
aestus et albentes concharum germina bacas,
delicias hominum, locupletibus atque sub undis
adsimulant nostros imitata monilia cultus:
haud aliter placidae subter vada laeta Mosellae
detegit admixtos non concolor herba lapillos.
Intentos tamen usque oculos errore fatigant
interludentes, examina lubrica, pisces,
sed neque tot species obliquatosque natatus
quaeque per adversum succedunt agmina flumen,
nominaque et cunctos numerosae stirpis alumnos
edere fas aut ille sinit, cui cura secundae
sortis et aequorei cessit tutela tridentis.
tu mihi flumineis habitatrix Nais in oris
squamigeri gregis ede choros liquidoque sub alveo
dissere caeruleo fluitantes amne catervas.
Squameus herbosas capito inter lucet harenas,
viscere praetenero fartim congestus aristis
nec duraturus post bina trihoria mensis,
purpureisque salar stellatus tergora guttis
et nullo spinae nociturus acumine rhedo
effugiensque oculos celeri levis umbra natatu.
Juque per obliqui fauces vexate Saravi,
qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis,
cum defluxisti famae maioris in amnem,
liberior laxos exerces, barbe, natatus:
tu melior peiore aevo, tibi contigit omni
spirantum ex numero non inlaudata senectus.