# Opera quae exstant praefatunculae 11.10

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epigrammata, Section 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/11.10

X. In Eumpinam adulteram. Toxica zelotypo dedit uxor moecha marito; Nec satis ad mortem credidit esse datum. Miscuit argenti lethalia pondera vivi; Cogeret ut celerem vis geminata necem. Dividat haec si quis, faciunt discreta venenum. Antidotum sumet qui sociata bibet. Ergo inter sese dum noxia pocula certant, Cessit lethalis noxa salutiferae. Protinus et vacuos alvi petiere recessus, Lubrica dejectis qua via nota cibis. Quam pia cura deum! prodest crudelior uxor. Et cum fata volunt, bina venena juvant.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
