Latin
Epigrammata, Section 111
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.111
Unproofread scanNot analysed yet
CXI. In fine ejusdem libri additi. Hactenus ascripsi Fastos. Si sors volet, ultra Adjiciam. Si non, qui legis, adjicies. Scire cupis, qui sim? titulum qui quartus ab imo est Quaere; leges nomen Consulis Ausonii. Nota. In hisce postremis quatuor epigrammatibus animadverti potest auctorem fastorum a se digestorum meminisse. Quod autem opusculum deperditum est.